Contents

DOC.8 Arezzo, April 18, 1524

Authorization to select an arbiter from among five Florentine painters – Sarto, Rosso, Jacopino, Ridolfo Ghirlandaio, and Giovanni Battista – to appraise the frescoes by Marcillat in the cathedral of Arezzo.

Florence, State Archives, Notarile antecosimiano, 13109, ex-M217 (Ser Conte Marsuppini, 1506-1524), c.174 r-v:

(In margin: 1524. Auctoritas data Vincentio Iohannis de Iudicibus per Operanios episcopatus Aretii et dominum)

Eisdem anno, indictione et pontificatu, die vero decima octava dicti mensis aprilis.  Arretii, in Monte Pietatis, presentibus ibidem Luca olim Bernardini de Graffionibus et Bernardino olim Egidii de Turris, civibus aretinis, testibus etc.

Pateat omnibus evidenter qualiter constare dicitur publico instrumento rogato manu Ser Laurentii Martini de Gallis notarii publici aretini sub suo tempore ac datali, in effectu qualiter spectabiles viri operarii opere episcopatus Arretii, tunc pro tempore existentes, locaverunt Reverendo Domino Gulielmo Petri de Marsiliac de Castra, bituriensis diocesis, partium Francie, tunc presenti etc., ad pingendum tres voltas superiores dicti episcopatus, cum pacto ut dicitur inter alia in dicto instrumento locationis contento et apposito, quod post quod dictus Reverendus Dominus Gulielmus pinxerit omnes dictas tres voltas, unam aut duas dictarum voltarum sic pictarum debeant extimari per amicos communes pictores a partibus eligendos, prout hec ex alia sic vel aliter et per quecumque verba in dicto instrumento locationis latius dicitur contineri, ad quod et in ec contenta infrascripte partes se retulerunt ac referunt.  Unde hodie hac presenti suprascripta die, idem Reverendus Dominus Gulielmus suprascriptus, presens pro se etc. ex una, et spectabiles viri Franciscus olim Pagani Francisci de Paganis, Jacobus olim Domini Johannis de Rosellis et Jacobus olim Mariocti de Marsupinis, cives aretini, tres ex quatuor operariis dicte opere episcopatus Arretii, absente Sinigardo olim Gasparis de Sinigardis eorum collega, ex alia pro se et eorum in dicto officio subcessoribus, omni meliori modo etc., communi concordia dederunt auctoritatem Vicentio olim Johannis de Judicibus civi aretino, presenti etc., eligendi in extimatorom et pro extimatore duarum dictarum voltarum ad presens pictarum et perfectarum per dictum Dominum Gulielmum, unum ex quinque infrascriptis pictoribus, videlicet Magistros Andream [lacuna] del Sarto, [lacuna] aliter el Rosso, [lacuna] Jacobinum, [lacuna] Rodulphum, [lacuna] del Grillandaio et Johannem Baptistam, omnes pictores ad presens ut dicitur in civitate Florentie; et casu quo unus ex dictis quinque pictoribus non posset aut nollet dictam extimationem facere, tunc et eo casu dederunt dicte partes ut supra auctoritatem plemam ac liberam potestatem dicto Vincentio, ut supra presenti etc., eligendi quemcunque alium pictorem in arte expertum et peritum, quem voluerit et sibi placuerit, et omnem salarium dicti extimatoris eligendi ut supra ac omnes expense fiende dicta de causa debeant solvi et satisfieri a dictis partibus, videlicet a qualibet dictarum partium pro dimidia.  Dantes auctoritatem eidem Vincentio, presenti etc., promictendi salarium dicto extimatori per eum eligendo ut supra ac etiam expendendi omne et totum id quod opus fuerit et oportunum pro habendo dicto extimatore et dicta extimatione fieri faciendo.  Promictentes dicte partes, dictis modis et nominibus, stare, parere et obedire omni declarationi et extimationi ut supra fiende per extimatorem ut supra per dictum Vincentium eligendum, et a dicta extimatione et declaratione ut supra fienda non apellare etc., nec de nullitate dicere etc., sub pena et ad penam ducatorum quinquaginta auri largorum applicanda parti observanti et a parte non observanti auferenda.  Que pena etc., qua pena etc., pro quibus etc. obligaverunt dicti operarii dictam operam et bona ipsius ac eorum in dicto officio subcessores pro tempore existentes, et dictus Dominus Gulielmus obligavit se et suos heredes etc.  Renumptiaverunt etc., juraverunt etc., quibus guarantigiam precepi etc.  Rogantes etc.1

 


1 Mancini, 1909, 35-37, and n. 1, published the contents of this document and stated that Ridolfo Ghirlandaio arrived in Arezzo on 4 May 1524 to appraise the frescoes (mentioned in Carroll, 1987, 21, 34, 54).  Gino Corti informed me that the person who selected Ghirlandaio was himself elected on that same day (Florence, State Archives, Notarile antecosimiano, M 217 [Ser Conte Marsuppini, 1506-1524], c.177), that is on the same date that Ghirlandaio declared his evaluations (c.178r-179r); on May 11 the evaluations were ratified (c.180r-v).  Mancini’s findings were mentioned by Dezzi Bardeschi, 1964, 88.  The document of 18 April 1524 is dicussed and transcribed in Franklin, 1994, 119, 310-311, Appendix H, DOCUMENT 1.