Contents

DOC.31 September 25-26, 1537

Reception of Rosso on September 26 to the canonicate of Notre Dame in Paris and the presentation of his letters of advowson, dated September 25, 1537, by Louis du Bellay, vicar-general of the episcopate, in the name of Jean du Bellay, bishop of Paris.

Paris, National Archives, LL 140, pp. 94-95.

Mediantibus litteris vicarii generalis reverendissimi domini cardinalis Bellay, parisiensis episcopi, sigillo camere ejusdem reverendissimi in cera rubea sigillatis, inferius descriptis, magister Rouscius Johannes baptista Rosci, clericus florentinensis dyocesis Florentie, receptus est ad canonicatum et prebendam parisienses vacantes per obitum defuncti venerabilis et scientifici viri magistri Johannis du Rueil, novissimi et immediati illor(e?) dum viveret possessoris pacifici.  Et fuit installatus in dextra parte chori ecclesie ad selletam puerorum ejustem, servatis solemnibus in talibus assuetis, ac soluit jura, videlicet XXXIIII 1. X s.p.

Ludovicus du Bellay archidyaconus Par. et Andegavensis thesaurarius domini nostri regis in sua suprema parlamenti Parisiensis curia, consiliarius vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus reverendissimi in Christo patris et domini domini Johannis Belaii tituli sancti Cecilie sacrosancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis episcopi Parisiensis, dilecto nostro Rossio Joanni Baptisti Rossi clerico dyocesis Florentinensis salutem in Domino.  Canonicatum et prebendam insignis ecclesie Parisiensis quorum vacatione occurrente collatio provisio et omnimoda alia dispositio ad predictum reverendum dominum cardinalem ratione sue dignitatis episcopalis Parisiensis ab antiquo pleno jure spectare et pertinere dignoscuntur prout spectant et pertinent liberos nunc et vacantes per mortem seu obitum defuncti magistri Johannis de Rueil illorum ultimi et immediati possessoris pacifici vobis meritorum vestrorum intuitu auctoritate predicti domini reverendissimi cardinalis qua fingimus in hac parte, contulimus et conferimus et de illis com suis juribus et pertinenciis universis providemus vos de eisdem investientes et in eisdem instituentes per presentium nostram litterarum concessionem et traditionem.  Quocirca venerabilibus et circumspectis viris dominis decano et capitulo dicte Parisiensis ecclesie tenore presentium auctoritate predictis mandamus quatinus vos vel procuratorem vestrum nomine vestro et pro vobis ad dictos cannonicatum et prebendam recipiant et admittant ac in corporalem realem er actualem possessionem eorumdem canonicatus et prebende ponant et inducant ut moris est vosque in suum et dicte ecclesie canoniucum et fratrem recipiant stallam in choro et tecum in capitulo cum plenitudine juris canonici vobis et nomine vestro assignantes servatis et adhibitus solemnitatibus assuetis ac vobis dicto vestro procuratori pro vobis de dictorum canonicatus et prebende fructibus juribus et emolumentis universis quantum in eis fuerit respondeant et ab aliis quorum intererit faciant plenarie et integre responderi jure prefati domini reverendissimi et quolibet alieno in omnibus semper salvo.  Datum Parisius sub sigillo camere ejusdem domini reverendissimi cardinalis episcopi Parisiensis quo utimus.  Anno Domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo die vigesima quinta mensis septembris.  Sign. Moreau de mandato prefati domini vicarii.1



1 Grodecki, 1975, 108, V, I, 1, without the record of the presentation of the letters of advowson.  Mentioned in Carroll, 1987, 31.  Costamagna, 1994, 94, n. 22, reports Béguin’s suggestion that Rosso seems to have received a religious education based on the reference to him in this document as a “clericus florentinensis dyocesis Florentie.”