Contents

DOC.1d Florence, January 18, 1513

Rosso acknowledges payment of Domenico da Civitella’s debt to his father Jacopo di Guasparre.

Florence, State Archives, Notarile Antecosimiano, 13476 (Leonardo del Mazza, 1511-12), fol.41.

(In margin:) Finis generalis.

In Dei nomine amen. Anno 1512, indictione prima et die 18 Ianuarii. Actum Florentie, in populo Sancti Firenzis, presentibus testibus videlicet ser Roberto ser Francisci Martini et magistro Gabrielle Leonardi, barbitonsore etc.

Iohannesbaptistas olim Iacobi Gasparis, pictor populi Sancte Marie del Fiore de Florentia, eius nomine proprio et pro, vice et nomine Fratris Gostantini, Ordinis Sancte Marie Novelle, et Fratris Filippi, Ordinis Annumptiate, pro quibus et quolibet eorum de rato promisit etc., aliter etc., et omni meliori modo etc., fecit finem generalem de florenis nonaginta auri largis in auro, quos [sic] debebant dari et consignare [sic] Iacobo eorum patri pro offitio rotellini Dominorum florentinorum. Et sic in concordia remanserunt, prout constat publico instrumento manu ser Filippi ser Francisci de Prato Veteri, ut dicte partes asseruerunt. Et quia dictus Iohannesbaptistas, ut heres dicti Iacobi, sui patris, suo nomine ut supra fecit finem generalem Dominicho Iohannis Gasparis, presenti etc., et renumptiavit exceptioni non numerate pecunie. Que omnia promisit etc. attendere etc. sub pena florenorum 50 largorum, pro quibus obligavit etc. Rogans etc.1

 


1 Transcribed from Waldman, 2000, 612, Appendix, Doc. 3.