DOC.1a Florence, November 21, 1508

Domenico da Civitella acknowledges a debt to Rosso’s father, Jacopo di Guasparre di Giovanni.

Florence, State Archives, Notarile Antecosimiano, 189 (Filippo di Francesco Albini da Pratovecchio, 1508-17), fol.8v.

(In margin:) Recognitio debiti. Data fides ut infra dicto Iacobo.

Item postea dictis anno, indictione et die 21 Novembris 1508. Actum in populo Sancti Stefani Habatie Florentine, presentibus ser Iuliano Silvestri de Silvestris et ser Filippo Bernardi Angeli et ser Santi ser Guasparis, notariis florentinis, testibus etc.

Dominicus olim Iohannis Guasparis de Civitella, et populi Sancte Sancte [sic] Lucie ultra Arnum de Florentia, per se et suos heredes etc., omni modo etc., recognovit se esse verum et legiptimum debitorem etc. Iacobi Guasparis Iohannis, domicelli Dominorum, de dicto populo etc., de summa et quantitate florenorum nonaginta auri largorum de auro in auro, ocasione rerum et bonorum sibi debitorum a dicto Dominico et Iohanne, eius patre, et etiam pro aliis bonis et rebus venditis de bonis hereditariis ipsorum et pro omni et toto eo quod habere deberet dictorum ocasione vel aliorum ipsorum etc. Quam quantitatem dictorum florenorum nonaginta auri largorum in auro promisit dictus Dominicus dare et solvere dictor Iacobo et suis heredibus etc., ibidem presenti, et hinc [deleted: ad per totum annum Domini] ad quinque annos proxime futuros etc. ab hodie, solvendorum videlicet quolibet anno quintam partem totius dicte quantitatis dictorum 90 florenorum auri largorum in auro. Et pro predictis observandis etc., obligavit etc., renumptiavit etc. et preceptum guarantigie in se et super se legiptime suscepit etc. Rogans etc.1



1 Transcribed from Waldman, 2000, 612, Appendix, Doc. 1.