Contents

DOC.11 Borgo Sansepolcro, January 22, 1528

Rosso names as his procurator the Florentine Giovanni Nicola del Becchaio (or Beccario, see DOC.12) for all judgments regarding him in Florence and elsewhere.

Florence, State Archives, Notarile Antecosimiano, 10693, ex-G766, Pompeo di Jacopo Guelfi da Borgo San Sepolcro, 1528, fols. 34v-35r.

Dicta die [22 Ianuarii 1528].  Actum in civitate Sancti Sepulcri, in apoteca Pieri Nardi Gherardi sita iuxta bona Roberti Luce de Pichis, stratam magnam et plateam Comunis et alios fines, presentibus Nicolao Andree Artini et Baldo Nardi Gherardi de dicta civitate, testibus ad infrascripta specialiter vocatis, habitis et rogatis.

Excellens pictor dominus Rubeus Iacopi Guasparis de civitate Florentie, non vi, dolo etc., sed sponte etc., per se et eius heredes etc, et omni meliori modo etc., fecit, constituit, creavit et solempniter ordinavit eius verum et legiptimum procuratorem, actorem, factorem, negociorum suorum infrascriptorum gestorum, certum nuncium specialem et mandatarium et quiequid melius dici et excogitari potest etc.  Iohannem Niccolai del Becchaio de civitate Florentie, licet absentem etc., generaliter in omnibus et singulis causis etc. dicti constituentis etc., presentibus et futuris etc., civilibus et seu criminalibus, ecclesiasticis vel secularibus etc., quas habet sive haviturum est in civitate Florentie et in quolibet alio loco et coram quocumque rectore etc., ecclesiastico vel seculari etc.  Et in dictis causis etc agendum, causandum et defendendum etc., libellum et libellos dandum etc., et omnia faciendum, que iuris ordo et facti qualitas in predictis postulant, exigunt et requirunt et que sub nomine et nominibus agere, causare et defendere comprehenduntur.  Et specialiter ad petendum, exigendum et consequendum et recipiendum, et se habuisse et recepisse confitendum et recognoscendum in totum, particulariter et divisim omnes et singulas res cuiuscumque generis, speciei et macteriei, et scripturas et libros et pecuniarum summas et quantitates et quascumque alias res quomodolibet dicendas et excogitandas, spectantes et pertinentes dicto constituenti et eidem debitas et debendas et quas apud quamuis personam relapsasset et recommendasset et semper in custodiam et recommendationem dedisset, a quavis persona que a dicto constiuente habuisset quoquo modo.  Et eas aut quamlibet earum et seu ab alia persona etc et de omnibus que dictus procurator exiget et seu habuisse et recepisse confessus fuerit etc finiendum et quietandum etc.  Item ad substituendum procuratores unum vel plures etc, et revocandum, ut dicto procuratori videbitur. Et ad omnia alia gerendum, faciendum, procurandum et exercendum in predictis, que dicto procuratori et substituendo ab eo videbitur [fol.35r] necessaria, requisita et opportuna et que iuris ordo et facti qualitas predicti postulant, exigunt et requirunt.  Dans eidum procuratori et subsituendo ab eo etc. in predictis plenum, liberum, generale et speciale mandatum, cum plena, libera, generali et speciali administratione omnia faciendi, que dictus constituens facere potest et posset si presens esset.  Promictens mihi P[ompeo] notario, stipulanti pro omnibus quorum interest se ratum habere etc. gerenda a dicto procuratore et substituendo ab co.  Pro quibus etc.  Obligavit etc.  Relevans etc.  Renuntianes etc.  Rogans etc.  Guarantigiam etc.1



1 The contents of this document were first published by Giustiniani degli Azzi (Vittelleschi), “Inventario degli archivi di S. Sepolcro,” Gli Archivi della Storia d’Italia, Rocca S. Cassiano, IV, 1914, 198.  Mentioned in Venturi, IV, 5, 1932, 195; Carroll, 1961, 453, n. 28; Darragon, 1983, 42; and Carroll, 1987, 24-25.  Transcribed and discussed in Franklin, 1989, 821, and n. 27, 827, Appendix, Document 6; and 1994, 166, 287, n. 45, 309-310, Appendix F, DOCUMENT 6, 316.  His transcription has been very slightly corrected here by Gino Corti.