|
GRST 246 Class Commentary

chapter 8

1 Leave a comment on paragraph 1 1 NOTE SOME TEXT IS LOST BETWEEN 7 and 8.  So the gods are not discussing Claudius’ in the senate house. “Sed quoniam volo” . . . “Non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. Modo dic nobis, qualem deum istum fieri velis. Ἐπικούρειος θεός non potest esse: οὔτε αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει; Stoicus? Quomodo potest ‘rotundus’ esse, ut ait Varro, ‘sine capite, sine praeputio’?

2 Leave a comment on paragraph 2 1 Est aliquid in illo Stoici dei, iam video: nec cor nec caput habet. Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebravit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti. Silanum enim generum suum occidit propterea quod sororem suam, festivissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Iunonem vocare.

3 Leave a comment on paragraph 3 3 ‘Quare’ inquis’ quaero enim, sororem suam?’ Stulte, stude : Athenis dimidium licet, Alexandriae totum. ‘Quia Romae’ inquis ‘mures molas lingunt.’ Hic nobis curva corrigit? quid in cubiculo suo faciat, nescio, et iam ‘caeli scrutatur plagas’? Deus fieri vult: parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt et ut deum orant μωροῦ εὐιλὰτου τυχεῖν;”

Page 10

Source: https://pages.vassar.edu/seneca/chapter-8/