|
GRST 246 Class Commentary

Chapter 5

1 Leave a comment on paragraph 1 2 Quae in terris postea sint acta, supervacuum est referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant memoriae quae gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliviscitur. In caelo quae acta sint, audite: fides penes auctorem erit.

2 Leave a comment on paragraph 2 4 Nuntiatur Iovi venisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid ilium minari, assidue enim caput movere; pedem dextrum trahere. Quaesisse se, cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et voce confusa; non intellegere se linguam eius, nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis notae.

3 Leave a comment on paragraph 3 1 Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat et nosse videbatur omnes nationes, iubet ire et explorare, quorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit.

4 Leave a comment on paragraph 4 1 Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse.Diligentius intuenti visus est quasi homo. Accessit itaque et quod facillimum fuit Graeculo, ait:

5 Leave a comment on paragraph 5 0 τίς πόθεν εί̂ε ἀνδρῶν, πόθι τοι πόλις ἠδὲ τοκῆες;

6 Leave a comment on paragraph 6 0 Claudius gaudet esse illic philologos homines, sperat futurum aliquem historiis suis locum. Itaque et ipse Homerico versu Caesarem se esse significant ait:

7 Leave a comment on paragraph 7 0 ᾿ιλιόθεν με φέρων ἄνεμος κικόνεσσι πέλασσεν.

8 Leave a comment on paragraph 8 0 Erat autem sequens versus verior, aeque Homericus:

9 Leave a comment on paragraph 9 0 ἔνθα δ̓ ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ̓ αὐτούς.

Page 7

Source: https://pages.vassar.edu/seneca/chapter-5/