|
GRST 246 Class Commentary

Chapter 3

1 Leave a comment on paragraph 1 3 Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat. Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait:

2 Leave a comment on paragraph 2 1 “Quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec unquam tam diu cruciatus cesset? Annus sexagesimus quartus est, ex quo cum anima luctatur. Quid huic et rei publicae invides?

3 Leave a comment on paragraph 3 1 Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo novit; nemo enim unquam illum natum putavit. Fac quod faciendum est:

4 Leave a comment on paragraph 4 2 Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.'”

5 Leave a comment on paragraph 5 0 Sed Clotho ego mehercules inquit pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre) sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.

6 Leave a comment on paragraph 6 2 Aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. Hos inquit tres uno anno exiguis intervallis temporum divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. Contentus erit his interim convictoribus.

Page 5

Source: https://pages.vassar.edu/seneca/chapter-3/