|
GRST 246 Class Commentary

Chapter 12

1 Leave a comment on paragraph 1 3 Dum descendunt per viam sacram, interrogat Mercurius, quid sibi velit ille concursus hominum, num Claudii funus esset. Et erat omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires deum efferri: tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus concentus, ut etiam Claudius audire posset.

2 Leave a comment on paragraph 2 0 Omnes laeti, hilares: populus Romanus ambulabat tanquam liber, Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, vix animam habentes, tanquam qui tum maxime reviviscerent. Ex his unus cum vidisset capita conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait: “dicebam vobis: non semper Saturnalia erunt.” Claudius ut vidit funus suum, intellexit se mortuum esse. Ingenti enim megalôi chorikôi nenia cantabatur anapaestis:

3 Leave a comment on paragraph 3 3 “Fundite fletus, edite planctus, resonet tristi clamore forum:
cecidit pulchre cordatus homo
quo non alius fuit in toto
fortior orbe.
Ille citato vincere cursu
poterat celeres, ille rebelles
fundere Parthos levibusque sequi
Persida telis, certaque manu
tendere nervum, qui praecipites
vulnere parvo figeret hostes,
pictaque Medi terga fugacis.

4 Leave a comment on paragraph 4 3 Ille Britannos ultra noti
litora ponti
et caeruleos scuta Brigantas
dare Romuleis colla catenis
iussit et ipsum nova Romanae
iura securis tremere Oceanum.
Deflete virum, quo non alius
potuit citius discere causas,
una tantum parte audita,
saepe et neutra. Quis nunc iudex
toto lites audiet anno?

5 Leave a comment on paragraph 5 2 Tibi iam cedet sede relicta,
qui dat populo iura silenti,
Cretaea tenens oppida centum.
Caedite maestis pectora palmis,
O causidici, venale genus.
Vosque poetae lugete novi,
vosque in primis qui concusso
magna parastis lucra fritillo.”

Page 14

Source: https://pages.vassar.edu/seneca/chapter-12/