|
GRST 246 Class Commentary

Chapter 11

1 Leave a comment on paragraph 1 1 Ecce Iuppiter, qui tot annos regnat, uni Volcano crus fregit, quem

2 Leave a comment on paragraph 2 0 ῥίψε ποδὸς τεταγὼν ἀπὸ βηλοῦ θεσπεσίοιο

3 Leave a comment on paragraph 3 0 et iratus fuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? Tu Messalinam, cuius aeque avunculus maior eram quam tuus, occidisti. ‘Nescio’ inquis. Di tibi male faciant: adeo istuc turpius est, quod nescisti, quam quod occidisti. C. Caesarem non desiit mortuum persequi. Occiderat ille socerum: hic et generum. Gaius Crassi filium vetuit Magnum vocari: hic nomen illi reddidit, caput tulit.

4 Leave a comment on paragraph 4 5 Occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, +Tristionias, Assarionem,+ nobiles tamen, Crassum vero tam fatuum, ut etiam regnare posset. Hunc nunc deum facere vultis? Videte corpus eius dis iratis natum. Ad summam, tria verba cito dicat, et servum me ducat. Hunc deum quis colet? Quis credet? Dum tales deos facitis, nemo vos deos esse credet. Summa rei, p. c., si honeste [me] inter vos gessi, si nulli clarius respondi, vindicate iniurias meas.

5 Leave a comment on paragraph 5 2 Ego pro sententia mea hoc censeo:” atque ita ex tabella recitavit: “quandoquidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium.”

6 Leave a comment on paragraph 6 0 Pedibus in hanc sententiam itum est. Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos, [a caelo]

7 Leave a comment on paragraph 7 0 “[illuc] unde negant redire quemquam.”

Page 13

Source: https://pages.vassar.edu/seneca/chapter-11/