Contents

DOC.2b Florence, November 11, 1518

Rosso appoints a procurator to lease out a house in the via de’Servi in Florence.

Florence, State Archives, Notarile antecosimiano, 4122 (Girolamo Cantoni, 1516-1518), fol. 193v.

(In margin:) Procura pro Iohannebatista pictore. Dedi copia.

Item dictis anno et indictione, et die xi presentis mensis Novembris. Actum in populo Sancti Petri Maioris de Florentia, presentibus Batista Francisci, pictore dicti populi, et ser Iohannebatista Michaellisangeli Contis Vivaldi de Castro Sancti Iohannis, testibus.

Iohannesbatista Iacobi Ghuasparis, alias il Rosso, dipintore de Florentia, omni meliori modo quo potuit etc., fecit etc., suum verum et indubitatum procuratorem Stefanum olim Angeli Pauli, lignarium dicti populi Sancti Petri Maioris de Florentia, presentem etc., generaliter in omnibus et singulis etc. Item ad agendum etc. Item ad intrandum in tenutam etc. Item ad asumendum etc. Item ad faciendum capi etc. Item ad acusandum etc. Item ad petendum et exigendum etc., et de exactis et confessis finiendum et quietandum etc. Item ad locandum ad pensionem unam domum dicti constituentis, positam in populo Sancti Michellis Vicedominorum, in strata que dicitur Via de’ Servi, et pro tempore et pretio et prout dicto procuratori videbitur. Et propterea ad recipiendum et confitendum etc. pensionem etc. Item ad substituendum etc. Et generaliter etc. Dans etc., promittens etc., obligans etc. Rogans etc.1

 


1 Transcribed from Waldman and Franklin, 1999, 112, Documentary Appendix, Doc. 1.